- ATHOTIS I
- ATHOTIS I.fil. Menis, II. Rex primae dynastiae Thinitarum, in Aegypto, medicinae peritissimus, de Anatomia libros scripsit, et regale palatium Memphi aedificavit. Iul. Africanus, Scaliger, in Can. Isagog. p. 222. Aegyptii vocârunt Θωῦθ, Graeci Ε῾ρμην̑, h. e. Mercurium, post obitum enim et is conserationis honore donatus est: Sicut frater eius, Memphitici regni conditor, Tosorthrus, nomen et cultum Aesculapii obtinuit. Illi tribuuntur anni regni 57. Pater fuit, Athotis II. et Cencenis, sub quibus Thebaidis regnum sie divisum, ut alter ad Nili Orientem imperaret, alter ad Occidentem. Unde Athotis II. Thebanorum Regum seriem continuavit, praefuitque annos 32. cui successit Diabies sil. alter Thinitarum regnum orsus est. Vide Marshamum Canone Chron. et infra voce This: item voce Tosorthros.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.